monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.135 > sectio 1 > sectio 71 > bnf9389.380 > bsbClm6329.169 > sectio 22 > bnf10439.54 r > sectio 8 > bnf17226.47 > bsbClm6224.139 > csg75.840 > bnf9389.298 > ad Hebraeos,2818 > bnf10439.62 r > sectio 27 > csg75.702 > csg48.258 > bsbClm6224.429 > ad Galatas, 6 > uwbM.p.th.q.1a.175 > uwbM.p.th.f.12.72 > uwbM.p.th.q.1a.172 > Psalmi, 140
Hieronymus, Psalmi, 139 <<<     >>> 141

Psalmus 140 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf11947.277 r
1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
6 absorti sunt iuncti petrae bnf11947.277 v iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego bnf11947.278 r donec transeam

bnf1585.131 csg75.496

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik